- CEYX
- CEYXRex Trachiniae, Luciferi fil. et Alcyones maritus, qui tum ob fratris causam, in accipitrem mutati, ad Clarium oraculum consulendum ire vellet, diu ab uxore susslaminatus est. Cum vero illi promisisset, se intra duos menses rediturum, abire permissus est; sed in Aegaeo mari tempestate deprehensus naufragium fecit, ibique amissâ navi submersus, promissis stare non potuit. Uxor autem, cum quottidie Diis pro viri salute vota solveret, noctu per somnium monita est, maritum periisse. Mane igitur experrecta, ad litus, unde maritus solverat, accessit, et dum infortunia sua quereretur, cadaver in mari longius aspexit. Quod cum mariti esse cognovisset, ac per undas ad illud exilire vellet, Deorum commiseratione in Halcyonem conversa ad os mariti advolavit, qui oscula uxoris sentiens, in avem eius nominius commutatus est. Ovid, l. 11. Met. fab. 8. 9. 10. Patruus Chiones, cui Diana linguam sagittâ traiecerat, unde pater Daedalion de rupe in praeceps iit. Ipse autem ad Oraculum, etc. Morer.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.